- ANNALES Livii
- ANNALES Liviimemorantur Firmico, ubi de Libero et eius sacris: Imitatur te Lycurge et sobrium suum institutum sequitur, nec a salutaribus tuis legibus exorbitat etiam Consul noster Postumius: nam sicut in Livii Annalibus invenimus, Bacchanaliorum scelera, Aebutio quodam adolescente deferente, detecta sunt.Quamvis enim libros suos non inscripserit Livius Annales; sunt tamen Annales revera, sed et aliquid amplius Non enim modo per annos digerit res gestas, sed etiam occasiones, consilia, ordinem rerum gestarum et sequenda fugiendaque explicat; quod non est nudorum Annalium, ut Sempromus Asellio monet, apud A. gellium, l. 5. c. 18. Interdum tamen vocabulum laxâ significatione pro qualibet historiâ reperias. Ut cum Florus l. t. c. 10. Quoe nisi in Annalibus forent, hodie fabula viderentlir. Sed elegantissime Maro, l. 1. Aen. v. 377.Et vacet Annales nostrorum audire laborum.Ubi alteram differentiam, Gellio quoque observatam, Servius docet et Livii recte proprieque Annales dici: Inter historiam et Annales, inquit, hoc interest: Historia est eorum temporum, quoe vel videntur, vel videre potuimus, dicta ἀπο τȏυ ἱςτοροῖν, i. e. videre. Annales vero sunt eorum annorum, quos oetas nostra non novit: unde Livius ex Aanalibus et Historia constat. Quod discrimen Tacitus secutus est in duplici opere suo in cribendo, etc. Gronovius Observat. in Eccles. c. 9. vide et infra Chronica Fasti.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.